monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 45
Ita quod sacerdos fideliter in Deum credens et cum devotione cordis sui puram oblationem ipsi offerens verba salutis in obsequio humilitatis dabit, ubi et superna maiestas eamdem oblationem suscipiens, in carnem et sanguinem pii Redemptoris mirabili virtute transfundit. Quomodo? Quia Filius meus mirabiliter prius humanitatem in Virgine suscepit, ita etiam et nunc oblatio haec mirabiliter caro et sanguis eius in altari efficitur.